- TOLLENO
- TOLLENOapud Plinium, l. 19. c. 4. Hortos villae iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat praefiuô amne, si minus e puteo rotâ organisque pneumattcis, vel tollenonum haustu rigatos: Machina est ἀναν εύουϚα καὶ κατανεύουϚα, sursum tolli ac deorsum mitti solita, cui alligatus aquae hauriendae cadus. Graece κηλώνιον, quod exponitur in Gloss. ἀντλητήριον: unde apposite tollenonum haustum dixit Plinius. Et quidem ex κήλων, κήλωνος, celonus, celono, et transpositis literis ac c. in t. mutatô, fit Toleno. His, ubi rigua desunt, aqua infertur; quod κηλωνίοις ἄρδειν Graeci dixêre, uti patet ex Herodoto, l. 1. et 6. sEd et ad exhauriendam in navi sentinam κήλων adhibitus, Hesych. In re militari insignem eorum usum ostendit, Marcellô Syracusas obsidente, Archimedes, apud Liv. l. 24. c. 34. Quae propius subibant naves, quo interiores ictibus tormentorumessent: in eas tollenone super murum eminente serrea manus firmae catenae alligata, quum iniecta pror ae osset; gravi libramentô plumbi recellente ad solum, suspens â prorâ navim in puppim statuebat: dein remissa subito, velut ex murô cadentem --- ita undae affligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantumaquae acciperet, etc. ubi Gronovium vide, et plura hanc in rem supra, voce Celones, item ubi de Haustoriis machinis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.